monumenta.ch > Plinius > sectio 146

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 23, 147
{LXXVII} Nuces iuglandes Graeci a capitis gravedine appellavere. etenim arborum ipsarum foliorumque virus in cerebrum penetrat. hoc minore tormento, sed in cibis, nuclei faciunt. sunt autem recentes iucundiores; siccae unguinosiores et stomacho inutiles, difficiles concoctu, capitis dolorem inferentes, tussinetibus inimicae, vomituris ieiunis aptae in tenesmo solo, trahunt enim pituitam. eaedem praesumptae venena hebetant, item * adversantur cepis leniuntque earum saporem.